- SOLEA
- I.SOLEAGraece Σωλέας, apud Codinum de Officiis c. 17. At Partriarcha, apud Soleam Stans, recitat orationem, pars Aedis sacrae est, Bemati et Amboni proxima, qualis vero, non adeo liquet. Meursio fuit thronus seu solium, e quo fidelibus olim S. Eucharistia fuerit administrata. Aliis fuit gradus ante portam, quae ad Sanctuatium ducebat: Subdiaconos enim et Diaconos sedere oportere, extra Bema, circa Soleam, ait Simon Thessalonic. l. de Sacram. Carolo Macro videtur fuisse pavimentum proxime ante Sanctuarium, quod ex onychite lapide constitisse, Cedrenus refert. Festus certe, Solea, inquit, non solum ea est, quae solo pedis subicitur, sed etiam materia robusta, super quam paries craticius exstruitur. Per hunc autem Soleae locum transibat Imperator, quoties ad Patrarcham accederet, quem Prothesin omnino fuisse, concludit idem Macer, in Hierolexico. Cl. tamen Suicerus Meursio accedit Thes. Eccl. Vide quoque infra, Solium: uti de Solea pisce; Voss. de Idolol. l. 4. c. 26.II.SOLEAa Graeco ὐλίας, quod pellem significat, id calceamenti genus Festo dicitur, quod pedis solo subicitur: Gellio l. 13. c. 21. quod plantarum calces tamum infime tegit: coeteris prope nudis et teretibus habenis iunctum est. Unde, quemadmodum Latinis a solo, i. e. planta, ita Graecis ὑπόδημα vocatur, a verbo ὑποδεω, subligo, quod in ea prae cipuum. Et sane magis in Soleis, quam in calceis, vinculorum usus est: quô factum, u apud Poetas saepe vincula pro soleis usurpentur. Ovid. Met. l. 3. fab. 2. v. 168.Vincla duae pedibus demunt ----Tibullus Eleg. 5. l. 1. v. 66.Vinclaque de niveo detrahit ipse pede, etc.Quamquam interdum, etiam pro quovis alio calceamenti genere, vincula ab iisdem usurpari soleant. Nonnumquam Soleas Graeci κρηπῖδας appellant; unde Latinis Crepidae et Crepidulae, quas cum Soleis easdem fuisse Euruditi docent: nisi quod Soleae simpliciores essent, crepidae vero crassiores; in quibus nimir. duae saltem simplices soleae essent compactae. Unde Crepidas stridere magis erat necesse, arguta constitit in solea, Catull. Epigr. 69. v. 72. ubi Solea, pro Crepida. Erat autem Solearum usus, pro civili more, Mulieribus potissimum familiaris: Proin de statua Corneliae Matris Gracchorum Plin. l. 34. c. 6. Sedens, inquit, haec posita fuit, soleisque sine amento insignis, in Metelli publica porticu. Quod idem de statua Iunonis legas, apud Prudentium in Apotheosi. Hinc Ciceroni muliebres soleae dicuntur, ubi P. Clodium perstringit, de Harusp. resp. Maniliusque, femineum habitum describens, mexas sine tegmine plantas, commemorat: Solearum enim proprium fuit, nullum habere regmen, et pedibus habenarum corrigiarumve beneficiô apte adstringi: unde et Obstrigillorum nomen iis tributum. Isidor. Origin. l. 19. c. 34. Et ita quidem feminatum proprius Solearum fuit usus, ut, si quando Virum aliquem contingeret in publico Soleis uti, probro id ei verteretur. Unde nota Ciceronis increpatio in Verrem act. 4. Asinii in Balbum apud eundem l. 10. Ep. 32. Castricii in Senatores quosdam Romanos, apud A. gellium l. 13. c. 21. Sic et Scipionem inde notatum refert Livius l. 29. c. 19. quod cum pallio crepidis que inambularet in Gymnasio: quem imitatus Germanicus, pedibus intectis et pari cum Graecis amictu incedere consuevisse, legimus apud Tacitum Annal. l. 2. c. 59. ut de Caligula nihil dicum, cuius effeminatum calceatum carpit Sueton. c. 52. Domi tamen Soleis Romani utebantur, sicut foras prodituri calceos sumebant. Interim in omni quoque animorum remissione, utpote per convivia publicaque Spectacula, pro more fuisse Soleatos, certum. De conviviis discimus ex Martiali l. 12. Epigr. 89. ubi in Cottam sic ludit:Bis Cotta soleas per didisse se questus,Dum neglingentum ducit ad pedes vernam,Qui solus inopi praestat et facit turbamExcogitavit homo lagax, et astutus,Ne facere posset tale saepius damnum,Excalceatus ire copeit ad cenam.Unde patet, cum Soleis ad convivia itum esse, quas Cotta, ne earum saepius, per servi negligentiam, iacturam faceret, domi reliquit, nudisque penitus pedibus (hoc enim hîc vox Excalceatus denotat) convivatum se contulit. Quod sic tamen intelligendum, ut in ipso convivii actu nullus earum usus esset: cenaturi enim priusquam accumberent, in Triclinio Soleas deponebant, ne lectorum mensas ambientium stragula pulvere aut lutô conspurcarent. Unde Martial. ubi de cena loquitur, l. 3. Epigr. 50 v. 3. Deposui soleas, inquit: et figura ex lapide, in viridario Cardinal. Montalti, ad montem Exquilinum, Silenum refert dicubiturum, cui adstant Fauni nudi duo, alter ut accubituro soleas detrahat, alter ut reclinantem interea senem sustineat, apud Balduinum de Calceo c. 11. Cenatorias dein sumebant, Soleis interea servorum custodiae traditis, vide Martialem loc. cit. et l. 8. Epigr. 59. v. ult. a quo muncre Servi Sandaligeri et Sandaligeruli dicti sunt. Peractô conviviô, cum e triclinio discedendum erat, Soleae resumptae: Cedo soleas mihi, properate, auferte mensam, Plaut. Trucul. Actu. 2. sc. 4. v. 12. 13. Sic Nasidienus apud Horatium l. 2. Sat. 8. v. 77. Soleas poscit: et Martial. non aliter intelligendus l. 14. Epigr. 65.Defuerit si sorte puer, soleasque libebitSumere, pro puero proderis ipse tibi.E quibus et hoc discimus, quod servorum fuerit dominis cenaturis Soleas demere, easdemque illis e Triclinio discessuris rursum inducere: Unde clarius intelligimus verba illa, quibus Iohannes Baptista Matthaei c. 3. v. 11. Marc. c. 1. v. 7. et Iohannis c. 1. v. 27. usus est, cum se dixit indignum, qui vel portaret calceamenta Christi, vel eorundem corrigiam solveret. Vide quoque supra, in voce Pedes. De Solearum porro calceatu Viris usurpato, per Ludos et Spectacula, quae publice in Amphitheatris vel Circis edebantur, Dio locuples testis est, l. 57. apud quem, de Caligulae ludis sic Interpres: Licebat iis, qui vellent, discalceatis spectare, qui mos iam rat olim in usu, et Iudicia exercere per aestatem: quod ab Augusto in celebritalibus aestivis servatum erat, sed a Tiberio lane omissum. Uoi ἀνυποδήτοις est, more Graecô soleatis aut crepidatis. Haec in Urbe, extra eam vero, ruri et iter facientibus, calceis depositis, soleis uti etiam viris moris fuit, Anton. Thysius IC. Notis inGellium loc. cit. Dixi, more Graecô: uti enim calcei togae, sic soleae et crepidae pallii propriae fuêre; quemadmodum ὑποδήματα quoque et σανδαλια Graeci distinquunt. Hinc baxeas Philosophis Appuleius, βλαυτία Cynico assignat Leonidas in verter. Epigr. quod utrumque sandalii genus. Antiqui quoque Christiani, qui Philosophorum ἐυτέλειαν in habitu et calceatu imitabantur, βλαύτας aut phaecasia pedibus inducebant. Erant nempe haec calceamenta omnia humili solo, neque ad ea suenda et concinnanda formâ ligneâ opus erat, quam Graeci καλοπόδιον vocavêre, ut in calceis: sed solum πέλμα sive κάττυμα habebant, quod ad pedem habenis quibusdam, ut dictum, circa primores pedes religabatur, hinc μονοπέλματα appellata etc. Sequentibus saeculis ad religiosos transiit id calceamenti genus, tamquam simplicissimum et ab omni luxu mollitieque quam maxime remotum: cuiusmodi Solearum exempla varia, Fullensium, Capucinorum, aliorumque; et una Dircis simul ac Apollinis Pythii, quae ob habenarum elegantiam pulcherrima, exhibentur apud Balduinum loc. cit. Nec omittendum, inter Parricidarum apud Romanos poenas Soleas ligneas fuisse. Ita enim apud Herennium l. 1. legimus, ex vet. Legum Roman. praescripto institutum esse, ut soleae ligneae pedibus inductae essent, et is in carcerem duceretur: cuius rei rationem tradit Hadr. Turnebus Adversar. l. 13. c. 13. Ne terram communem omnium parentem attactu impiô contaminaren. In eo tandem Veterum calceos a caligis, Gallicis, Soleis crepidisque diversos fuisse, quod calcei totum podem et dimidium crus, sive mediam tibiarum partem circumcirca velarent; caligae vero, Gallicae Soleaeque aliae, pedis plantam tantum tegerent, ex Auctoribus notum est: Quae proin calceamentorum genera, generali Solearum notione nonnumquam venire, annotavit Ioh. Rosin. Qntiqq. Rom. l. 5. c. 36. Vide plura hanc in rem, apud Salmas. ad Tertullian. de Pallio, passim, et de Soleis lanatis mox.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.